HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT V: De quodam modo reddendi rem alienam

#Num. V#Exod. XXXII

Tunc praecepit Dominus ejici per manus sacerdotum a castris leprosos, et semine fluentes. Et factum est ita. Addidit quoque Dominus de reductione alienae rei, ut fierent cum quinta parte capitis. Sed quia in Exodo videtur dicere contrarium, scilicet ut in quadruplum redderetur, ideo huc usque distulimus, ut hic solveremus. Et dicimus, quia alienae rei possessio aliquando fiebat ex industria, furto, vel rapina, aliquando fiebat per negligentiam, aliquando ignoranter. De re sublata scienter in Exodo dicitur quod restituatur in quadruplum si perierat res; quod si exstabat in duplum. Si ibi legis quinque boves pro uno, alia est translatio secundum quosdam, et quod in quadruplum verius dicatur, ex verbis Zachaei probatur. De sublata per ignorantiam agit hic, reddatur caput, et quinta pars desuper; vel de re furtiva, si penitus latet, et fur poenitens sponte confitetur, et reddit. Si vero non esset qui reciperet, redderetur Domino, et esset sacerdotis. Pro peccato vero furti, vel negligentiae, fiebat aliqua oblatio secundum quantitatem rei. Josephus dicit, aurum et argentum reddi in duplum, jumenta in quadruplum, solum bovem in quintuplum, quia quanto possidetur caeteris utilius, tanto amittitur damnosius.